- BEZA
- BEZATheodorus, Vezelius Burg. cui patruus Senator Parisin. natus A. C. 1519. Primis iuventae annis, cum adhuc in communione Romana versaretur, carminum licentiâ saeculum sequutus, mox seriô Numinis, et purioris cultus amore tactus, studio sacro tanto cum succestu incubuit, ut Genevae inter praecipuos Theologos emitaret. A. C. 1561. inter alios Colloquio, sub Francisco II. interfuit. Ubi a Lothatingo Cardinali falso sibi attributa ante colloquium diluit, ad collationem accesiurus, flexis genibus Fidei confessionem edidit, Ecclesiâ ab Anabaptistis et Libertinis vindicatâ. Transsubstantiationem, cum Consubstantiatione, docte refutavit, tum scriprô comprehensam Confessionem Regi obtulit. Quae de absentia corporis Christi reali dixerat, Augustini et Vigilii, Episcop. Trident. auctoritare apud Reginam, feliciter defendit. Post aliquot dies, de Ecclesia eiusque notis, praeclare disteruit. Vide Thuan. Hist. l. 28. Antonium Navarraeum, qui stragem Vassiacenam cordi non habuit, monuit, Ecclesiam esse incudem, quae multorum malleos hactenus retudisset. Idem l. 28. et 29. etc. A. C. 1600. ad Henricum IV. qui tum Luiseli, in pago Genevae vicino, degebat, notum a puero, sed 30. annis non visum, pervenit, Genevensium causam Regi senili facundiâ commendaturus, eique navatae Patri matrique olim operae memoriam renovaturus. A quo benigne auditus, cenae adhibitus et 500. aureorum honorariô donatus est. Thuan. l. 125. Abr. Golnitzius, in Ulysse Belg. Tandem cum 60. annos in lucubrationibus exegisset, debilitatisque viribus memoriam praesentium amisisset, praeteritorum, ut totos Psalmos Hebraice, et quodcumque caput ex B. Pauli Epistolis Graece recitare posset, manente, A. C. 1605. aetat. 87. in contionem iturus, obiit. Varia scripsit, inter quae: Lex Mosaica, Iob illustratus, in Psal. et Eccles. Paraphrasis, in Cant. Cant. Homiliae, Annotationes in N. Test. Epist. etc. Vide Melchiorem Adami, in vitis Theolog. Helvicum in Chronol. tabul. Antonium Teissier Elogiis Virorum Eruditorum, Vol. 1. et 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.